Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus12

Cujus ventilabrum.Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis.In manu,quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.Permundabit,id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel,Permundabit,dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur.Paleas autem.Paleae de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur:Qui non credit, jam judicatus est,et ideo non fit hic mentio de illis.Inexstinguibili.Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed aeternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur:Igne nos examinastiPsal. 65., etc.
(* Traductions européennes)